Epistola ad Hebraeos*

Caput 2: Versus 16

Nusquam.Participavit eisdem ut homines sanctificaret. Et recte haec causa apponitur, quia si non esset eos liberaturus, non eis participaret. Quod in angelis apparet, quia nusquam, id est, nulla scriptura legitur apprehendisse angelos.Apprehendit.Apostolus dixit:apprehendit,non autemassumpsit,quasi: Longe fugientem assecutus est. In quo humanae naturae dignitas intelligi potest, et misericordia et gratia qua hoc fecit, et cura quam de nobis habuit. Fugientem quippe ante humanam naturam, et longe fugientem (longe enim eramus); insecutus apprehendit, non angelicae, sed humanae naturae data est haec dignitas, ut Deus ei in unam personam jungeretur.
(* Traductions européennes)